mercoledì 2 novembre 2011

Preghiera dei Templari.

Sancti spiritus adsit nobis gratia. Maria, Stella maris, perducat nos ad portam salutis. Amen. Domine, Jesu Christe, sancte pater, aeterne Deus, omnipotens, sapiens creator, largitor, administrator benignus, et carissimus amator, pius et humilis redemptor, clemens, misericors salvator, Domine, te deprecor humiliter et exoro ut illumines me, liberes et conserves fratres Templi, et omnem populum tuum chistianum turbatum.



Tu, Domine, qui scis nos esse innocentes, facias liberati, ut vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus, et tuum sanctum servitium et voluntatem faciamus ; contumelias iniquas, non veras, contra nos oppositas per graves oppositiones, et malas tribulationes et tentationes, quas passi fuimus, et pati ulterius non possumus.

Omnipotens, aeterne Deus, qui beatum Joannem evangelistam et apostolum tuum valde diligis, qui super pectus tuum in caena recubuit, et cui secreta caeli revelavis et demonstravis, et stante in ligno sanctae crucis, pro redemptione nostra, sanctissimam matrem tuam virginem commendavis, in cujus honore gloriose fuit facta, et fundata religio ; pro tua sancta misericordia liberes et conserves, prout tu scis nos esse innocentes a criminibus contra nos oppositis, et operas possideamus, per quas ad gaudia paradisi perducamur, per Christum dominum nostrum. Amen.