giovedì 4 agosto 2011

Crux


Salve, Crux, arbor vitae praeclara,
Vexillum Christi, thronus et ara!

O Crux profanis
Terror et ruina,
Tu Christianis
Virtus es divina,
Salus et victoria!
Tu properantis
Contra Maxentium,
Tu praeliantis
Juxta Danubium,
Constantini gloria!
Favens Heraclio,
Perdis cum filio
Chosroen profanum.

In hoc salutari
Ligno gloriari
Decet Christianum.

Crucis longum, latum,
Sublime, profundum,
Sanctis propalatum,
Quadrum salvat mundum
Sub quadri figura.

Medicina vera,
Christus in statera
Crucis est distractus,
Pretiumque factus
Solvit mortis jura.

Crux est nostrae libra justitiae,
Sceptrum regis, virga potentiae,
Crux coelestis signum victoriae,
Belli robur et palma gloriae!

Tu scala, tu ratis,
Tu, Crux, desperatis
Tabula suprema;

Tu de membris Christi
Decorem traxisti,
Regum diadema!

Per te nobis, Crux beata,
Crux cruore consecrata,
Sempiterna gaudia
Det superna gratia! Amen.